pius pp. ix.

Ad futuram rei memoriam.

1.
Ad animarum regimen et salutem curandam necesse intelligimus dioeceses partiri, quae nimis amplis finibus contineri videantur.
2.
Jamvero, quamquam pars illa dioecesis Montereyensis, quae ad Rempublicam Mexicanam pertinet, sejuncta nuperrime fuerit et Archiepiscopo Mexicano titulo administrationis apostolicae regenda commisa sit, ilia tamen adhuc latissime patere noscitur sic, ut hodiernus Episcopus Montereyensis atque una simul Archiepiscopi et Episcopi f oederatorum Statuum Americae Septemtrionalis ex Baltimorensi Concilio peteridum a nobis curarunt ut ex dioecesi Montereyensi ea pars secernatur quae definitur ad Orientem flumine Colorado, ad Septemtrionem 42 latitudinis gradu, ad Occidentem Mari Pacifico, ad Meridiem parallelo Meridionali, paroecia vici vulgo Pueblo S. Joseph, ex eaque regione sic vivisa nova per nos erigatur dioecesis, cujus sedes constitute sit in a civitate S. Francisci. Cum vero aliae sedes archiepiscopales plurimum distent, ac per utile videatur novam in Superiori California constituere ecclesiasticam provinciam, idcirco praefati Antistites nobis postulaverunt ut novam S. Francisci ecclesiam metropolitanam declaramus, (sic) utpote quae pluribus ex capitibus opportunior sit, eidemque metropolitanae ecclesiae suffraganeam adsignemus episcopalem ecclesiam Montereyensem.
3.
Nos igitur prius de hac re cum venn. f ratribus nostris S. R. E. Cardinalibus Propagandae Fidei praepositis deliberavimus, ac singulis accurate perpensis, proterea quod ex hac archiepiscopalis ecclesiae erectione non mediocris videatur utilitas obventura spirituali Christifidelium regimini, dictorum Antistitum votis aequo animo ac libenter annuimus. Quapropter certa scientia ac matura deliberatione nostra deque apostolicae potestatis plenitudine partem illam superius memoratam dioecesis Montereyensis juxta descriptos limites a dioecesi praedicta dividimas ac saparamus, ex eaque regione peculiarem ac proprie dictam archiepiscopalem ecclesiam erigmus ejusque sedem in civitate S. Francisci figimus ac constituimus.
4.
Porro eidem ecclesiae ejusque Antistitibus omnia et singula privilegia, honores, officia volumus attributa, quae ex jure vel consuetudine episcopalium sedium et episcoporum propria sunt.
5.
Non obstante nostra et cancellariae apostolicae, etc.

Extractum Collectionis Juris Pontificii de Propaganda Fide, Partis I, Vol. VI, Romae ex Typographia Polyglotta, 1894, pag. 187.